Passage
Tertullian, De Pudicitia 14
lat tertullian stoa025 opp lat1
Et his itaque discussis, quae intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque apostoli dictum, Sufficiat eiusmodi homini increpatio ista quae a multis non in fornicatoris personam convenire. Si enim dedendum satanae pronuntiaverat in interitum carnis, utique damnaverat eum magis quam increpaverat. Alius ergo erat cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia eius retulerat, sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in epistola prima et alii qui apostolum contristaverint incondite agentes, et contristati sint ab illo increpationem referentes iuxta sensum epistolae secundae, ex quibus in ea veniam aliquis potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas causas in quosdam quasi mancipes earum figuratam. Sic enim exegerant schismata et aemulationes et dissensiones et praesumptiones et elationes et contentiones, ut et invidia onerarentur et correptione retunderentur et superbia elimarentur et austeritate deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium, ne qui dicat, quod in nomine meo tinxerim. Nec enim iudicavi scire aliquid in vobis quam Iesum Christum, et hunc crucifixum. Et puto, nos deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios, quoniam spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus, et purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema: et, Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Iesum dominum nostrum vidi? De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est, Mihi autem in modico est, ut a vobis interroger, aut ab humano die; neque enim conscius mihi sum: et, Gloriam meam nemo inaniet. Non scitis quod angelos sumus iudicaturi? Ceterum libertas quam apertae obiurgationis, quam exerta acies machaerae spiritalis: Iam ditati estis, iam saturati estis, iam regnatis, et, Si quis se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire! Nonne et tunc in faciem alicuius impingens, Quis enim, inquit, te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Quid gloriaris, quasi non acceperis? Nonne et illos in os caedit? Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes percutiendo conscientias fratrum infirmas in Christum delinquent. Iam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi et mulieres circumducendi, sicut et ceteri apostoli, et fratres domini et Cephas? et, Si alii de potestate vestra consequuntnr, non magis nos? Aeque et illos singulari stilo figit: Propterea qui se putat stare, videat ne cadat: et, Si quis contentiosus videtur, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia domini. Tali clausula maledicto detexta, Si quis non amat dominum Iesum, sit anathema maranatha, aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo, ubi apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit. Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidam. Veniam autem citius, si permiserit dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute. Et quid vultis? veniam ad vos in virga, an in spiritu lenitatis? Quid enim suberat? Auditur in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit? Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent? Utique ad dominum, ut quo modo auferatur de medio eorum, non utique ut extra ecclesiam detur. Hoc enim non a deo postularetur quod erat in praesidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quae iam cadaver, quae capulum esset immunditia inrecuperabili tabiosum, plenius de ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim potuit auferri, iudicavit dedendum eiusmodi satanae in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur quae diabolo proiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra ecclesiae reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam apostoli severitatem in quendam inflatum et in quendam incestum, in alterum virga, in alterum sententia armatum. Virga, quam minabatur, sententia, quam exsequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione virgae tremuisse, damnatum vero sub repraesentatione poenae perisse. Statim ille timens plagam abiit, ille luens poenam. Cum ad Corinthios eiusdem apostoli litterae iterantur, venia fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec causa proscribitur. Res cum sensibus conferam. Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane rei ratio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus est. Inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur cui devoratio ex maerore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et maerens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia iam devoratus deputabatur, qui non maerere haberet, sed pati quod ante passionem maerere potuisset. Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a satana, in eo utique detrimentum praecavebatur quod nondum perisset. Nihil de transacto praecavetur, sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem satanae, iam tunc perierat ecclesiae cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa eierabatur. Quomodo vereretur fr(??)dem pati eius quem iam et ereptum amiserat et damnatum habere non potuerat? Postremo, quid iudicem indulgere conveniet, quod pronuntiatione deciderit, an quod interlocutione suspenderit? Et utique eum iudicem qui non solet ea quae destruxit reaedificare, ne transgressor habeatur. Age iam, si non tot personas prima epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in causam eius in pavorem misisset, inflatum consternasset, nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in eadem causa fuisse, ut increpitus et territus et maerore iam saucius propterea permittente modulo delicti veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? Hoc enim legisse debueras, etsi non in epistola, sed in ipsa apostoli secta a pudore clarius quam stilo eius impressum, ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere quem mox esset absoluturus, aut temere absolverit quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias et impiam luxuriam et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparaverat, ne consuetudini deputaretur, quam absens iudicaret, ne spatium reus lucraretur. quam advocata etiam domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. Lusit igitur et de suo spiritu et de ecclesiae angelo et de virtute domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat rescidit.