Passage
Tertullian, De Pudicitia 18
lat tertullian stoa025 opp lat1
Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione concurrat, quam excludit. Sequebatur et hoc psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco quae aperte ad communicationem eccelesiasticam causis eiusmodi negandam etiam antiquitus cauta sunt. Nam et in proverbiis Salomon, quae ΙΙΑΡΟΙΜΙΑΣ dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili, Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae adquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem eius non abolebitur in aevum. Plena enim zeli indignatio viro non parcet in die iudicii. Hoc si de ethnico putaveris dictum, certe de fidelibus iam audisti per Esaiam: Excedite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis. Habes statim in Psalmis, Beatum virum, qui non abierit in consilio impiorum, nec in via peccatorum steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit. Cuius et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium), et cum impiis non sedebo, et, Lavabo cum innocentibus manus meas, et altare tuum circumdabo, domine, ut solus plures, quoniam quidem, Cum sancto sanctus eris: et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris. Et alibi: Peccatori autem dicit dominus, Ut quid tu exponis iustificationes meas, et adsumis testamentum meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Hinc igitur informatus et apostolus, Scripsi, inquit, vobis in epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus huius mundi, et reliqua. Ceterum oportebat vos exire de mundo. Nunc autem scribo vobis, si quis frater nominatur in vobis fornicator aut idololatres (quid enim tam coniunctum?) aut fraudator (quid enim tam propinquum?) et cetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum eucharistiam; quoniam scilicet et fermentum modicum totam desipit conspersionem. Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, neque communices delictis alienis. Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae. Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, immo et revincite ea. Quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere. Quid turpius impudicitiis? Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus, quanto magis et a fornicatore? Haec enim consultata sunt Christi ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit, uti eam sanctificet, emundans lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi ecclesiam gloriosam non habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta et sine opprobrio, exinde scilicet sine ruga vetustatis ut virgo, sine macula fornicationis ut sponsa, sine probro vilitatis ut emundata. Quid, si et hic respondere concipias, adimi quidem peccatoribus vel maxime carne pollutis communicationem, sed ad praesens, restituendam scilicet ex paenitentiae ambitu, secundum illam elementiam dei quae mavult peccatoris paenitentiam quam mortem? Hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum est. Dicimus itaque, clementiae divinae si cavisse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita apostolus diceret, Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi paenitentiam egerint, et, Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint, et, Qui templ(??) dei vitiaverit, vitiabit illum deus, nisi omnium focorum cineres in ecclesia de capite suo excusserit. Debuerat enim quae dam(??)averat proinde determinasse, quonam usque et sub condicione damnasset, si temporali et condicionali et non perpetua severitate damnasset. Porro cum in omnibus epistolis et post fidem talem prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, (??) spe condicionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit, eam paenitentiam ostendens dominum malle quae ante fidem. quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi. Nam hoc etiam in sua persona apostolus statuit. Adfirmans eni(??) Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, que(??) primus ipse fuisset, quid adicit? Et misericordiam sum conse(??)tus, quoniam ignorans feci in incredulitate. Ita clementia illa dei malentis paenitentiam peccatoris quam mortem ad ignorantes adb(??) et adhuc incredulos spectat, quorum causa liberandorum venera Christus, non qui iam deum norint et sacramentum didicerint (??) Quod si clementia dei ignorantibus adhuc et infidelibus competitutique et paenitentia ad se clementiam invitat, salva illa paenitentiae specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam (??) episcopo consequi poterit, aut maioribus et inremissibilibus (??) deo solo.