LOGOI

Passage

Tertullian, De Pudicitia 21

lat tertullian stoa025 opp lat1

Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsiguat, seorsum quod potestas spiritus, spiritus autem deus. Quid autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Observa quod iubet. Quis autem poterat donare delicta? Hoc seli(??)s ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus deus? et utique mortalia quae in ipsum fuerint admissa, et in templum eius. Nam tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse constaret cuius venia a deo, non ab homine, competeret non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. Nam et mortuos suscitaverunt, quod deus solus, et debiles redintegraverunt, quod nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saevire qui pati venerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignoverant, quia et severitatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam divinitatem, et vindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea virtute cuius est indulgere? Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum paracletum in prophetis novis habeo dicentem, Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiavit? Atqui magis eversoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum vertatis adfectare gestivit, ergo spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus veniam, sed cum plurium malo non vult. De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro dominus, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claves regni caelestis, vel, Quaecunque alligaveris vel solveris in terra, erunt alligata vel soluta in caelis, idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri propinquam? Qualis es, evertens atque commutans manifestum domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et, Dabo tibi claves, non ecclesiae, et, Quaecunque solveris vel alligaveris, non quae. solverint vel alligaverint. Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit, vides quam: Viri Israëlitae, auribus mandate quae dico: Iesum Nazarenum virum a deo vobis destinatum, et reliqua. Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum caelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem, et Ananiam vinxit vinculo mortis et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis. Sed et in illa disceptatione custodiendae necne legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum vocatione praefatus. Et nunc, inquit, cur tentastis dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi. Haec sententia et solvit quae omissa sunt legis, et alligavit quae reservata sunt. Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas solvendi et alligandi Petro emancipata. Cui si praeceperat dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare, id est retinere, mandasset, nisi forte ea quae in dominum, non in fratrem, quis admiserit. Praeiudicatur enim non dimittenda in deum delicta, cum in homine admissa donantur. Quid nunc et ad ecclesiam, et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo aut prophetae. Nam et ipsa ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius divinitatis, pater et filius et spiritus sanctus. Illam ecclesiam congregat quam dominus in tribus posuit. Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverint ecclesia ab auctore et consecratore censetur. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed ecclesia spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus epsicoporum. Domini enim, non famuli est ius et arbitrium; dei ipsius, non sacerdotis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable