LOGOI

Passage

Tertullian, De Pudicitia 22

lat tertullian stoa025 opp lat1

At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem. Ut quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia in novo custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores, iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt quam qui ecelesiam perdiderunt. Violantur viri ac feminae in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem ab his quaerunt qui de sua periclitantur. Alii ad metalla confugiunt et inde communicatores revertuntur, ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis post martyrium novis. Quis enim in terris et in carne sine culpa? Quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius et feneratori? Puta nunc sub gladio iam capite librato, puta in patibulo iam corpore expanso, puta in stipite iam leone concesso, puta in axe iam incendio adstructo, in ipsa, dico, securitate et possessione martyrii, quis permittit homini donare quae deo reservanda sunt, a quo ea sine excusatione damnata sunt, quae nec apostoli, quod sciam, martyres et ipsi donabilia iudicaverunt? Denique iam ad bestias depugnaverat Paulus Ephesi, cum interitum decernit incesto. Sufficiat martyri propria delicta purgasse. Ingrati vel superbi est in alios quoque spargere quod pro magno fuerit consecutus. Quis alienam mortem sua solvit, nisi solus dei filius? Nam et in ipsa passione liberavit latronem, (??) hoc enim venerat, ut ipse a delicto purus et omnia sanctus pro peccatoribus obiret. Proinde qui illum aemularis donando delicta. si nil ipse deliquisti, plane patere pro me. Si vero peccator es, quomodo oleum faculae tuae sufficere et tibi et mihi poterit? Habeo etiam nunc quo probem Christum. Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est. Sic enim dominus Iesus Christus potestatem suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? Quid enim facilius est dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, aut, Surge et ambula? Igitur at sciatis filium hominis habere dimittendorum peccatorum in te(??)s potestatem, tibi dico paralytice Surge et ambula. Si dominus tantum de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eandem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere. Cum tamen moechis et fornicatoribus a martyre expostulas veniam, ipse confiteris eiusmodi crimina non nisi proprio martyrio diluenda, qui praesumis alieno. Quod si est, iam et martyrium aliud erit baptisma. Habeo enim, inquit, et aliud baptisma. Unde et ex vulnere lateris dominici aqua et sanguis utriusque lavacri paratura manavit. Debeo ergo et primo lavacro alium liberare, si possum secundo, ingeramusque in sinum necesse est: Quaecunque auctoritas, quaecunque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et idololatrae paenitentibus subvenire, certe negatori, et utique illi quem in proelio confessionis tormentis conluctatum saevitia deiecit. Ceterum indignum deo et illius misericordia qui paenitentiam peccatoris morti praevertit, ut facilius in ecclesiam redeant qui subando quam qui dimicando ceciderunt. Urget nos dicere indignitas. Contaminata potius corpora revocabis quam cruentata. Quae paenitentia miserabilior, titillatam prosternens carnem, an vero laniatam? Quae iustior venia in omnibus causis, quam voluntarius, an quam invitus peccator implorat? Nemo volens negare compellitur, nemo nolens fornicatur. Nulla ad libidinem vis est, nisi ipsa; nescit quodlibet cogi. Negationem porro quanta compellunt ingenia carnificis et genera poenarum? Quis magis negavit, qui Christum vexatus, an qui delectatus amisit? qui cum amitteteret doluit, an qui cum amitteret lusit? Et tamen illae cicatrices Christiano proelio insculptae, et utique invidiosae apud Christum, quia vicisse cupierunt, et sic quoque gloriosae, quia non vincendo cesserunt, in quas adhuc et diabolus ipse suspirat, cum sua infelicitate, sed casta, cum paenitentia maerente, sed non erubescente ad dominum de venia, denuo dimittentur eis, quia piaculariter negaverunt. Solis illis caro infirma est. Atquin nulla tam fortis caro quam quae spiritum elidit.

Provenance