LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 1

lat tertullian stoa026 opp lat1

Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus. Hoc credere veritas cogit, veritatem deus aperit, sed vulgus inridet, existimans nihil superesse post mortem. Et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum, ut quos negant sentire quicquam, etiam desiderare praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! Sacrificat an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam iungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant, etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt, tolerabilius mutata quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.

Provenance