Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 16
lat tertullian stoa026 opp lat1
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus, prospiciendum est ne et hoc alia argumentatione subvertant, ut velint carnem sic in officio animae collocare, non quasi ministram, ne ex hoc sociam cogantur agnoscere. Dicent enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant: carnem autem nihil sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. Itaque animae solius iudicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis, vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem damnari, si quis eum veneno temperarit, nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus. Iam ergo innocens caro ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae, et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri. Licet enim nec bona opera reputentur illi, sicut nec mala, divinae tamen benignitati magis competit innocentes liberare. Beneficus enim debet; optimi est autem etiam quod non debetur offerre. Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem mors aliqua ructarit, sed frictricis vel archigalli vel gladiatoris aut carnificis spiritu infectum, quaero an minus damnes quam oscula ipsorum? nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero irascamur. Gladium vero latrociniis ebrium quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum, urguentium et inquietantium sanguinis sui concubinum? At enim et calix bene sibi conscius, et de diligentia ministerii commendatus, de coronis quoque potatoris sui inornabitur aut aspergine florum honorabitur. Et gladius bene de bello cruentus et melior homicida laudem suam consecratione pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia a substantia hominis. Caro autem ab exordio uteri consata, conformata, congenita animae etiam in omni operatione miscetur illi. Nam etsi vas vocatur apud apostolum, quam iubet in honore tractari, eadem tamen ab eodem homo exterior appellatur; ille scilicet limus qui prior titulo hominis incisus est, non calicis aut gladii aut vasculi ullius. Vas enim capacitatis nomine dicta est, qua animam capit et continet, homo vero de communione naturae, quae eam non instrumentum in operationibus praestat, sed ministerium. Ita et ministerium tenebitur iudicio, et si de suo nihil sapiat, quia portio est eius quae sapit, non supellex. Hoc et apostolus sciens nihil carnem agere per semetipsam quod non animae deputetur nihilominus peccatricem iudicat carnem, ne eo quod ab anima videatur impelli iudicio liberata credatur. Sic et cum aliquas laudis operas carni indicit, Glorificate, inquit, et tollite deum in corpore vestro, certus et hoc conatus ab anima agi, idcirco tamen et carni eos mandat, quia et illi fructum repromittit. Alioquin nec exprobratio competisset in alienam culpae nec adhortatio in extraneam gloriae; et exprobratio enim et exhortatio vacarent erga carnem, si vacaret et merces quae in resurrectione captatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable