Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 17
lat tertullian stoa026 opp lat1
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis; hoc enim vulgus existimat. Nos autem animam corporalem et hic profitemur et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probabit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis. Immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere. Ad perficiendum autem operam carnis expectat. Sic itaque et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae et cogitatus et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem iudicii de his iudicanda in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine carne foveri sive cruciari pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans iudicium, sicut prior induxit admissum; expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset cui cogitata mandavit. Denique haec erit ratio in ultimum finem destinati iudicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem quod et nunc animae decerpunt apud inferos, si solis animabus destinaretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable