LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 2

lat tertullian stoa026 opp lat1

Si vero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis adfinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducaei. Christo enim servabatur omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare, mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios Sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae, aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiae invident quam alterius divinitatis haeretici. Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne eius erraverunt, aut nullius veritatis contendentes eam secundum Marcionem et Basiliden, aut propriae qualitatis secundum haereses Valentini et Apellen. Atque ita sequitur ut salutem eius substantiae excludant cuius Christum consortem negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instructam, si iam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem, cuius conditio Christum et hominem et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum deum praeter creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. Obducti dehinc de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore iam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet a quo dicatur dispositum esse quod quaeritur. Atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis nunquam ordinarie tractant. Certi enim quam laborent in alterius divinitatis insinuatione adversus deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una divinitas; atque ita tractatum viribus ordinis sui destitutum et scrupulis potius oneratum, depretiantibus carnem, paulatim ad alterius divinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione et demutatione. Deiectus enim unusquisque vel motus de gradu eius spei quam susceperat apud creatorem facile iam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum diversitas insinuatur deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur quam de unione divinitatis elidunt. Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis. Et occursum est iam suo quoque titulo, de deo quidem unico et Christo eius adversus Marcionem, de carne vero domini etiam adversus quatuor haereses, ad hanc maxime quaestionem praestruendam; uti nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tanquam penes nos quoque incerta, id est penes creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii, et simplices plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit, quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicut enim negata carnis resurrectione concutitur, ita vindicata constabilitur. Animae autem salutem credo retractatu carere. Omnes enim fere haeretici eam quoquo modo volunt, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiae parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens aliud quid pro ea subicit, tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis plenissimum de omni statu animae stilum, quam inprimis immortalem tuentes solius carnis et defectionem agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro causarum incursione praestricta distulimus. Nam ut quaedam praelibari sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo nomine.

Provenance