Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 22
lat tertullian stoa026 opp lat1
Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum, nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. Evolverem prophetias, si dominus ipse tacuisset (nisi quod et prophetiae vox erant domini), sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quande eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi digerit. Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegandarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israëlis, inde iam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Ioëlem et Danielem et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conlisionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. Virtutes enim, inquit, caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus, cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et cum coeperint ista fieri, non cum facta fuerint, quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque adpropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris et florem dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Vigilate ergo omni tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis, utique per resurrectionem omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. Quis ergo dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit, iam ad dexteram dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae, puto, adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, quasi velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt, agnoscentes quem pupugerunt. Nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum fievit. Et est iam qui resurrexerit, nisi haereticus? Exiit plane iam de corporis sepulchro, etiam nunc febribus et hulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique iam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.