Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 24
lat tertullian stoa026 opp lat1
Quae haec tempora cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim: Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum e caelis filium eius, quem suscitavit ex mortuis, Iesum. Et rursus: Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona, quam ut et vos coram domino deo nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item: Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi, cum universis sanctis eius. De quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora resurrectionis exponit, dicens, Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone domini, quod nos, qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent, deinde nos, qui vivimus, qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? Nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest, qui illos iam vocaret, sed aut mortui erunt iam corporaliter, ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubes erepti, et quomodo hic sunt? Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit: De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis. Ipsi enim certissime scitis quod dies domini quasi fur nocte ita adveniet. Cum dicent, Pax, et, Tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem: Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo neque turbemini, neque per spiritum neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistulam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi veniat abscessio primo, huius utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod deus dicitur vel religio uti sedeat in templo dei, adfirmans deum se. Nonne meministis quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Iam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet? Et time revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia adventus sui, cuius est adventus secundum operationem satane in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae eis qui pereunt.