Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 29
lat tertullian stoa026 opp lat1
Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum et simplices voces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant non erunt deducendae in quaestionem? Accipe Ezechielem. Et facta est, inquit, super me manus domini, et extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio campi, is erat ossibus refertus, et circumduxit me super ea per circuitum, et ecce multa super faciem campi. Et ecce arida satis. Et ait ad me, Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, Adonai, domine, tu scis. Et ait ad me, Propheta in ossa haec et dices, Ossa arida, audite sermonem domini. Haec dicit dominus Adonai ossibus istis: Ecce, ego adfero in vos spiritum, et vivetis, et dabo in vos spiritum, et reducam in vos carnes: circumdabo vobis cutem, et dabo in vobis spiritum, et vivetis, et cognoscetis quod ego dominus. Et prophetavi secundum praeceptum, et ecce vox, dum propheto, et ecce motus, et accedebant ossa ad ossa. Et vidi, et ecce super ossa nervi et caro ascendit, et circumpositae sunt eis carnes, et spiritus in eis non erat. Et ait ad me, Propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et dices ad spiritum, Haec dicit dominus Adonai: A quatuor ventis veni, spiritus, et spira in istis interemptis, et vivant. Et prophetavi ad spiritum sicut praecepit mihi, et introivit in ea spiritus, et vixerunt et constiterunt super pedes suos valentia magna satis. Et ait ad me, Fili hominis, ossa ista omnis domus Israël est. Ipsi dicunt, Exaruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, avulsi sumus in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulchra vestra, et eveham vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël, et cognoscetis quod ego dominus aperuerim sepulchra vestra et eduxerim vos de sepulchris vestris, populus meus, et dabo vobis spiritum, et vivetis et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego dominus locutus sim et fecerim, dicit dominus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable