LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 3

lat tertullian stoa026 opp lat1

Est quidem et do communibus sensibus sapere in dei rebus, sed in testimonium veri, non in adiutorium falsi, quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicuius pronuntiantis, Omnis anima immortalis; utar et conscientia populi contestantis deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui deum iudicem praedicant: Deus videt, et, Deo commendo. At cum aiunt, Mortuum quod mortuum, et, Vive dum vivis, et, Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa, tunc meminero et cor vulgi cinerem a deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam. Tunc si et haereticus ad vulgi vitia vel saeculi ingenia confugerit, Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes qui deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum Christianus tibi videris, alius ab ethnico es; redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri quam tu ab illo diffiteri; quia si et a Christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. Adeo non erit Christianus qui eam negabit quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit quibus utitur non Christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt, ut de scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt. Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat et compassio sententiarum et familiaritas opinionum, eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt. Ratio autem divina in medulla est, non in superficie, et plerumque aemula manifestis.

Provenance