Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 30
lat tertullian stoa026 opp lat1
Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem, Quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israël est, imaginem ea fecerit Israëlis et a propria condicione transtulerit: atque ita figuratam esse non veram resurrectionis praedicationem; statum enim Iudaeorum deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni, atque ita de sepulchris, id est de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis, educi et refrigerii nomine respirari et vivere exinde in terra sua Iudaea. Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio; ergo et haec erit, et temere in statum eam Iudaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Iudaicarum. Denique hoc ipso, quod recidivatus Iudaici status de recorporatione et readunatione ossuum figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossibus figura componi, si non id ipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui. Necesse est esse prius sibi quo alii configuretur. De vacuo similitudo non competit, de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossuum quoque credi reviscerationem et respirationem, qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum rerum reformatio, qualis adfingitur. Sed magis religiosum est veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat. Si enim ad res Iudaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossuum subiecisset, Ossa ista omnis domus Israëlis est, et cetera deinceps. At cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israële, et fidem temptat prophetae, Fili hominis, si vivent ossa haec? ut et ille responderet, Domine, tu scis. Non utique deus prophetae fidem de ea re temptasset quae futura non esset, quam nunquam Israël audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israël vero pro sua incredulitate diffidens scandalizabatur, et aspiciens habitum senescentis sepulturae desperabat resurrectionem, vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas, idcirco deus et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis revelato ordine resurrectionis, et populo id credendum mandavit quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura qui non credebant resurrectura. Denique in clausula, Et cognoscetis, inquit, quod ego dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus quod fuerat locutus. Ceterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus quam locutus.