Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 31
lat tertullian stoa026 opp lat1
Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitu querulus, merito videretur et deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem iniuria nondum populo accidisset. resurrectionis vero spes apud illum saepissime cecidisset, et manifestus est de corporum interitu labetactans fiduciam resurrectionis, ita et deus eam restruebat fidem, quam populus destruebat. Quamquam et si aliqua praesentium rerum tunc conflictatione maerebat Israël, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum. Ad hoc enim et alii prophetae: Exibitis de sepulchris velut vituli de vinculis soluti, et conculcabitis inimicos. Et rursus: Gaudebit cor vestrum, et ossa vestra velut herba orientur, quia et herba de dissolutione et corruptela seminis reformatur. In summa, si proprie in Israëlis statum resurgentium ossuum imago contenditur, cur etiam non Israëli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum et redanimandarum reliquiarum et de sepulchris exsuscitandorum mortuorum? De omnibus enim dictum est: Vivent mortui, et exsurgent de sepulchris: ros enim, qui a te est, medela est ossibus eorum. Item alibi: Veniet adorare omnis caro in conspectu meo, dicit dominus. Quando? cum praeterire coeperit habitus mundi huius. Supra enim: Quemadmodum caelum novum et terra nova, quae ego facio, in conspectu meo, dicit dominus, ita stabit semen vestrum. Tunc ergo et quod subicit implebitur: Et exibunt, utique de sepulchris, et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis illorum non decidet et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni, scilicet quae resuscitata et egressa de sepulchris dominum pro hac gratia adorabit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable