Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 34
lat tertullian stoa026 opp lat1
In primis cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit salvum faciat, quid dicis perisse? Hominem sine dubio. Totumne an ex parte? Utique totum. Siquidem transgressio, quae perditionis humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia quam et carnis actu ex degustatione commissa totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet qui periit totus delinquendo. Nisi si et ovis illa sine corpore amittitur et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque eius cum anima, quod pecus totum est, humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem? paene minus facere; cum etiam saecularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis iniuriam intellegitur, totum eum elidens: deus infirmior renuntiabitur, non totum eum revelans? Atquin et apostolus suggerit, Ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur qui poterit et perditus dici? carne scilicet perditus, anima vero salvus. Nisi quod iam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit, id enim salvum effici oportebit quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animae immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est in gehennam. Et si ita est, iam non animam spectabit salus, salvam scilicet sua natura per immortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo proficere debebit, proinde mortali et interibili, quia id quod perit salvum facturus est dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata. Ecce enim ex quacunque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit iam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem, dum et quodcunque eius perit, salvum facturus est dominus, et quodcunque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiae securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit dominus, Ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut patris, qui me misit, faciam voluntatem. Quam, oro te? Ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animaeque texturam. Neutrum ergo eorum quae accepit perire patietur, immo nec quicquam utriusque, immo nec modicum. Quodsi modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum, nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin si non et carnem resuscitabit novissima die, iam non modicum patietur perire de homine, sed pro tanta dixerim parte prope totum. Ingerens amplius, Hoc est patris voluntas, ut omnis qui aspicit filium et credit in eum habeat vitam aeternam, et suscitem illum novissima die, plenitudinem exstruit resurrectionis. Distribuit enim utrique substantiae per officia propriam mercedem salutis, et carni, per quam filius aspiciebatur, et animae, per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animae, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt et credunt, quando, et si illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable