LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 36

lat tertullian stoa026 opp lat1

Videamus nunc an et Sadducaeorum versutiam elidens nostram magis sententiam erexerit. Causa, opinor, quaestionis fuit destructio resurrectionis, siquidem Sadducaei neque animae neque carnis admittunt salutem, et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt; de carnis scilicet obtentu nupturae necne post resurrectionem, sub eius mulieris persona quae septem fratribus nupta in dubio haberetur cui eorum restitueretur. Porro serventur sensus tam quaestionis quam responsionis, et controversiae occursum est. Si enim Sadducaei quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat, et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae resurrectionem praedicassent, et virtutis dei incredulos, idoneae utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens, Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse qualis negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. Neque enim, si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes; post quam non nubent, sed resuscitati Similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec morituri, sed qua transituri in statum angelicum per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae resuscitatae tamen demutationem. Ceterum nec quaereretur nupturi sive morituri necne rursus essemus, si non eius vel maxime substantiae restitutio in dubium vocaretur quae proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur dominum confirmantem adversus haereticos Iudaeorum, quod et nunc negatur apud Sadducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.

Provenance