LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 37

lat tertullian stoa026 opp lat1

Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti dirigendus est sensus. Nam quia durum et intolerabilem existimaverunt sermonem eius, quasi vere carnem suam illis edendam determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis, praemisit, Spiritus est qui vivificat, atque ita subiunxit, Caro nihil prodest, ad vivificandum scilicet. Exsequitur etiam quid velit intellegi spiritum: Verba, quae locutus sum vobis, spiritus sunt, vita sunt. Sicut et supra: Qui audit sermones meos, et credit in eum qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam. Itaque sermonem constituens vivificatorem, quia spiritus et vita sermo, eundem etiam carnem suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam vitae adpetendus et devorandus auditu et ruminandus intellectu et fide digerendus. Nam et paulo ante carnem suam panem quoque caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes et carnes Aegyptiorum praeverterant divinae vocationi. Igitur conversus ad recogitatus illorum quia senserat dispergendos, Caro, ait, nihil prodest. Quid hoc ad destruendam carnis resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid quod etsi nihil prosit, aliud tamen ei prodesse possit? Spiritus prodest; vivificat enim. Caro nihil prodest; mortificatur enim. Itaque secundum nos magis collocavit utriusque propositionem. Ostendens enim quid prosit, et quid non prosit, pariter inluminavit quid cui prosit, spiritum scilicet carni mortificatae vivificatorem. Veniet enim hora, inquit, cum mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent. Quid mortuum, nisi caro? et quid vox dei, nisi sermo? et quid sermo, nisi spiritus, merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulchro, quo illatus est ipse? Denique cum dicit, Ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem, qui mala, in resurrectionem iudicii, - nemo iam poterit aliud mortuos interpretari qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa monumenta aliud quam cadaverum stabula, siquidem et ipsi homines veteres, id est peccatores, id est mortui per ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur haeretici, de monumentis processuri in iudicium aperte praedicantur. Ceterum quomodo de monumentis monumenta procedent?

Provenance