Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 43
lat tertullian stoa026 opp lat1
Proinde cum dicit, Itaque confisi semper et scientes quod, cum immoramur in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim incedimus, non per speciem, manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino. Et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes, non per speciem, id est spe, non re. Et ideo subiungit, Fidentes autem et bonum ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat. Nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum, nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, diversurus. Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum? An ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium, Exinde etiam ad omnes, Et ideo gestimus, inquit, sive peregrinantes, sive immorantes placibiles deo esse: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si totos, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet quae per corpus, secundum quae gessit, bonum sive malum. Hoc iam quomodo legas quaero. Quasi turbate enim per hyperbaton struxit. Utrumne quae per corpus reportanda erunt, an quae per corpus gesta sunt? Sed et si quae per corpus reportanda sunt, corporalis indubitate resurrectio est, et si quae per corpus gesta sunt, per corpus utique pensanda sunt, per quod et gesta sunt. Ita et totus hic a capite tractatus apostoli tali clausula detextus, qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable