Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 45
lat tertullian stoa026 opp lat1
Sed et rursus alia caecitate in duos homines inpingunt, in veterem et in novum, monente apostolo deponere nos veterem hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis, renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum deum conditus est, in iustitia et religione veritatis, ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro si secundum substantias, nec anima novus homo quia posterior, nec caro ideo vetus quia prior. Quantulum enim temporis inter manum dei et adflatum? Ausim dicere, Etiam si multo prior anima quam caro, eo ipso, quod anima impleri se expectavit priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? A primordio? Atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in commentario animae. Contemperant fetu, coaetant natu. Duos istos homines sane ex substantia duplici, non tamen et aetate, sic unum edunt, dum prior neuter. Rectius est totos nos aut veteres aut novos esse; qua enim alterum possimus esse nescimus. Sed apostolus veterem hominem manifeste notat. Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem veterem hominem, non secundum alicuius substantiae senium. Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit, Deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus. Irascimini autem, et nolite delinquere. Sol non occidat super iracundiam vestram. Neque dederitis diabolo locum. Qui furabatur, iam non furetur, immo potius laboret operando manibus, uti habeat impartire indigenti. Omnis sermo turpis non procedat ex ore vestro, sed qui sit optimus ad aedificationem fidei, ut gratiam audientibus praestet. Et nolite contristare spiritum dei sanctum, in quo signati estis in redemptionis die. Omnis amaritudo et ira et clamor et blasphemia et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem in alterutrum benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et deus vobis donavit in Christo. Igitur qui carnem veterem hominem existimant, cur non mortem sibi properant, ut vetere homine deposito praeceptis apostoli occurrant? Nos enim, qui totam fidem in carne administrandam credidimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum et cor ad non indignandum et manus ad operandum et largiendum, tam vetustatem hominis quam novitatem ad moralem, non ad substantialem, differentiam pertinere defendimus. Atque ita pariter agnoscimus hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit eundem et corrumpi ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem, per interitum perpetuum. Ceterum carne tam salvum quam eundem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam, exutum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable