LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 47

lat tertullian stoa026 opp lat1

Haec enim erit vita mundialis, quam veterem hominem dicit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adiecit, Uti evacuetur corpus delinquentiae per emendationem vitae, non per interitum substantiae, sicut ait, Uti hactenus delinquentiae serviamus. Et ut hac ratione commortui Christo credamus quod etiam convivemus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos. Cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni, viventes autem deo in Christo Iesu, per carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia ad obaudiendum illi et ad exhibendum membra vestra arma iniustitiae delinquentiae: sed exhibete vosmet ipsos deo velut ex mortuis vivos, non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos, et membra vestra arma iustitiae. Et rursus: Sicut exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra famula iustitiae in sanctificium; cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis iustitiae. Quem ergo fructum habebatis super his de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem deo, habetis fructum vestrum in sanctificium, finem autem vitam aeternam. Stipendia enim delinquentiae mors, donativum autem dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro. Ita per totam hanc sensuum seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra divellens et iustitiae et sanctimoniae adiungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: An ignoratis quod quicunque in Christum Iesum tincti sumus, in mortem eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum quae ex fide per baptisma in novitate incedenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus; Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum. Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem, quia et vita ibi ante ubi postea mors. Nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem, proinde vitam contrariam morti contrarium oportet operari, id est carnis redintegrationem, uti, sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate audire possit, Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod perit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab apostolo discunt, unde et salutificatorem nostrum expectamus Iesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem. Haec erunt corpora nostra quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? Age iam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: Ipse autem deus pacis sanctificet vos totos? Non sufficit? Sed sequitur: Et integrum corpus vestrum et anima et spiritus sine querela conserventur in praesentia domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu domini, qui clavis est resurrectionis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable