Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 48
lat tertullian stoa026 opp lat1
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt. Scimus hoc quoque scriptum, sed de industria distulimus hucusque, ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus, omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis. Sed et nunc expetent praecedentia recognosci, ut et huic sensui sua origo praeiudicet. Opinor, apostolus disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et sui evangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam inde deduceret unde constaret. Itaque subicit, Si autem Christus praedicatur quod a mortuis resurrexit, quomodo quidam dicunt in vobis resurrectionem mortuorum non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est et fides vestra. Inveniemur enim falsi testes dei, qui testimonium dixerimus quod resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit. Nam si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, quia adhuc in delictis vestris estis, et qui in Christo dormierunt, perierunt. Per haec cui nos rei credendae videtur exstruere? Resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur; certe suo exemplo dominicae resurrectionis volens eam credi. Certe, inquis. Exemplum porro ex diversitate an ex parilitate componitur? Utique, inquis, ex parilitate. Quomodo autem Christus resurrexit? in carne, an non? Sine dubio, si mortuum, si sepultum audis secundum scripturas, non alias quam in carne; aeque resuscitatum in carne concedis. Ipsum enim quod cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit; non tam Christus in carne quam caro in Christo. Igitur si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et ipsi resurgemus, Quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret substantiae resurrectionem cuius et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem. Si enim sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, carne vivificabuntur in Christo, sicut in Adam carne moriuntur. Unusquisque autem in suo ordine, scilicet quia et in suo corpore. Ordo enim meritorum dispositorum nomine disponetur. Merita autem cum corpori quoque adscribantur, ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut possit esse meritorum. Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus an ratione. Certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit qua alii etiam carni vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis, quae nisi corporalis, non alias sic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? Anima enim non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora perichitamur? utique per carnem. Quotidie morior; utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi, illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod super quam supra gravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. Omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio eius cuius nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam hic de qualitatibus corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. Sed cum eiusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.