Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 49
lat tertullian stoa026 opp lat1
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quaestionis; quas substantias quali conditione exhaeredaverit apostolus a dei regno aeque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limaceus, id est Adam, secundus homo de caelo, id est sermo dei, id est Christus, non alias tamen homo, licet de caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam. Nam et supra novissimus Adam dictus de consortio substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam disciplina captavit? Atquin substantia nullo modo separabuntur choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere caelestis, immo et supercaelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti, sed de futura claritate caelestes praedicati intelleguntur; quia et retro unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercaelestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adae, sed non carnem monemur exponere: si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et caelestis imaginem gestemus in nobis, non iam dei, nec iam in caelo constituti, sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate et iustitia et veritate. Atque adeo sd disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne et in isto tempore disciplinae. Portemus enim praeceptivo modo dicens huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est quam caro et anima; aut si quam aliam, id est caelestem, substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et caelestis in conversatione constituat, illam eierandam, hanc vero sectandam, dehinc adiungat, Hoc enim dico (id est propter ea quae supra dixi, coniunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum dei haereditate possidere non possunt, nihil aliud intellegi mandat carnem et sanguinem quam supra dictam imaginem choici; quae si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit dei regnum, proinde caro et sanguis non capiendo dei regnum ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane si nunquam apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos negavit esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam eius subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a dei regno. Quibus etiam ad Galatas manifestatis praedicere se et praedixisse profitetur quod qui talia agunt regnum dei non sunt haereditate consecuturi, non portantes scilicet imaginem caelestis, sicut portaverant choici, ideoque ex vetere conversatione nihil aliud deputandi quam caro et sanguis. Nam et si subito in hanc definitionem erupisset apostolus, eliminandam carnem et sanguinem a dei regno, sine ullius supra sensus praestructione, nonne duas istas substantias proinde hominem veterem interpretaremur carni et sanguini deditum, id est esui et potui, cuius sit dicere adversus fidem resurrectionis, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur? Et hoc enim infulciens apostolus carnem et sanguinem de fructibus ipsorum manducandi et bibendi suggillavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable