Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 52
lat tertullian stoa026 opp lat1
Videamus iam nunc quo corpore venturos mortuos disputet. Et bene quod erupit statim ostendere, quasi quis eiusmodi quaerat. Stulte, inquit, tu quod seminas non vivificatur nisi mortuum fuerit. Hoc ergo iam de exemplo seminis constet, non aliam vivificari carnem quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt. Nihil enim adversus regulam exempli licebit intellegi; ne, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur existimes. Ceterum excidisti ab exemplo. Nunquam enim frumento seminato et in terra dissoluto hordeum erumpit, et non id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma. Denique unde, si non id ipsum? et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit quomodo non quod futurum est corpus seminetur? dicens, Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicuius eiusmodi: deus autem dat illi corpus prout vult. Certe ei grano quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est cui dare habet deus corpus. Quomodo autem salvum est. si nusquam est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? Si non resurgit, salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a deo non potest. Sed enim salvum omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi deus prout vult corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat? Ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur illud cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicae, sine munimento aristae, sine superbia culmi. Exsurgit autem copia feneratum, compagine aedificatum, ordine structum, cultu munitum et usquequaque vestitum. Haec sunt ei corpus a deo aliud, in quod non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit non suum, id est non pristinum; ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a deo acquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum eius carni, eandem credens fructificaturam quae sit seminata, ipsam, etsi pleniorem, non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum qualem illi deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, Non omnis caro eadem caro; non ad denegandam substantiae communionem, sed praerogativae peraequationem, corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subicit exempla animalium et elementorum. Alia caro hominis, id est servi dei, qui vero homo est, alia iumenti, id est ethnici (de quo et propheta, Assimilatus milatus est, inquit, homo inrationabilibus iumentis), alia caro volatilium, id est martyrum, qui ad superiora conantur, alia piscium, id est quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercaelestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est Christi, et alia lunae, id est ecclesiae, et alia stellarum, id est seminis Abrahae. Et stella enim a stella differt in gloria, et corpora terrena et caelestia, Iudaeus scilicet et Christianus. Ceterum si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes et corpora caelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad condicionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo cum per haec differentiam gloriae, non substantiae, conclusisset, Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sed de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eandem substantiam revocans et ad granum denuo spectans, Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela; seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit quam quod seminatur, nec aliud seminatur quam quod dissolvitur humi, nec aliud dissolvitur humi quam caro. Hanc enim sententia dei elisit: Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens: Sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari quam In terram ibis, ex qua es sumptus, sic ne alterius quam carnis; sic enim scriptum est.