Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 57
lat tertullian stoa026 opp lat1
Hinc iam illa vulgaris incredulitatis argutia est. Si, inquiunt, ipsa eademque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. Itaque et caeci et claudi et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc, etsi ita dedignaris tantam gratiam qualiscunque a deo consequi? Non enim et nunc animae solius admittens salutem dimidiatis hominibus eandem adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vexatione revocabitur. Minoribus maiora praescribunt. Cuiuscunque membri detruncatio vel obtusio nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem? Vitiatio corporum accidens res est, integritas propria est. In hac nascimur. Etiam si in utero vexemur, iam hominis est passio. Prius est genus quam casus. Quomodo vita confertur a deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod laedimur, reviviscimus. Si non integros deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis qui exanimis? Quod corpus illaesum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? Quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita nihil aliud est mortuum resuscitari quam integrum fieri, ne ex ea parte mortuus adhuc sit ex qua non resurrexerit. Idoneus deus reficere quod fecit. Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis iam in Christo spopondit, immo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Atque adeo et apostolus, Et mortui, inquit, resurgent incorrupti. Quomodo, nisi integri, qui retro corrupti tam vitio valetudinis quam et senio sepulturae? Nam et supra utrumque proponens, oportere et corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud immortalitatem, non iteravit sententiam, sed differentiam demandavit. Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit. Puto autem et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. Itaque nec in posterum timebuntur corporum labes. Nihil poterit amittere integritas vel conservata vel restituta, ex quo illi etiam, si quid amiserat, redditur. Praescribens enim adhuc easdem passiones obituram carnem, si eadem resurrectura dicatur, naturam adversus dominum suum temere defendis, legem adversus gratiam impie asseris. Quasi domino deo non liceat et mutare naturam et sine lege servare. Quomodo ergo legimus, Quae impossibilia apud homines, possibilia apud deum sunt, et, Stulta mundi elegit deus, ut sapientiam mundi confundat? Oro te, si famulum tuum libertate mutaveris, quia eadem caro atque anima permanebunt, quae flagellis et compedibus et stigmatibus obnoxiae retro fuerant, idcircone illa eadem pati oportebit? Non opinor. Atquin et vestis albae nitore et aurei anuli honore et patroni nomine ac tribu mensaque honoratur. Permitte hanc et deo potestatem per vim demutationis illius condicionem, non naturam, reformandi, dum et passiones auferuntur et munitiones conferuntur. Ita manebit quidem caro etiam post resurrectionem, eatenus passibilis, qua ipsa, qua eadem, ea tamen impassibilis, qua in hoc ipsum manumissa a domino, ne ultra pati possit.