LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 59

lat tertullian stoa026 opp lat1

Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur huius aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse. Plane, si homo propter dispositionem futuram, et non dispositio propter hominem. Sed enim apostolus scribens, Sive mundus sive vita sive mors sive futura sive praesentia, omnia vestra sunt, eosdem constituit haeredes etiam futurorum. Nihil tibi largitur Esaias, dicens, Omnis caro foenum, et alibi, Et videbit omnis caro salutare dei. Exitus, non substantias, distinxit. Quis enim iudicium dei non in sententia duplici statuit salutis et poenae? Omnis igitur caro foenum, quae igni destinatur, et omnis caro videbit salutare dei, quae saluti ordinatur. Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti. Si quis est bina pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis immundae, et solam sibi reservare quae visura sit dei salutare. Sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas velut pulverem et salivam, nunc speraturas et credituras in nomen et in brachium domini, numquid et de nationibus fallimur? et aliae quidem sunt crediturae, aliae in pulverem deputatae, ex diversitate substantiae? Sed et Christus intra oceanum, et de isto caelo quod nobis incubat, verum lumen nationibus offulsit. Et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt; nec alia erit forma nationum credentium nisi quae et non credentium, de carne, de anima. Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit, ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disiunxit.

Provenance