Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 60
lat tertullian stoa026 opp lat1
Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent carni, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentatur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant, cuius scilicet perseverantia credenda non sit, ut quae sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis. Quo enim iam, inquiunt spelunca haec oris et dentium statio et gulae lapsus et compitum stomachi et alvi gurges et intestinorum perplexa proceritas, cum esui et potui locus non erit? quo huiusmodi membra admittunt, subigunt, devolvunt, dividunt, digerunt, egerunt? quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? quo renes conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus, et conceptuum stabula, et uberum fontes, discessuro concubitu et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet vacaturum? Ad haec ergo praestruximus non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tune de mutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus vitae huius eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induit immortalitatem et corruptivum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata tunc vita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis, nec ideo non erunt necessaria. Licet enim officiis liberentur, sed indiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout gessit. Salvum enim hominem tribunal dei exigit; salvum vero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis, sed substantiis constat. Nisi forte et navem sine carina, sine prora, sine puppi, sine compaginis totius incolumitate salvam adseverabis. Et tamen navem procella dissipatam vel carie dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem saepe conspeximus etiam titulo restitutionis gloriantem. De dei artificio et arbitrio et iure torquemur? Porro si dives dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam navis restitutionem hactenus eam voluerit operari, idcirco tu negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam vacaturam, cum soli saluti navis sine operatione conveniat? Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an dominus hominem saluti destinando carnem destinarit, an eandem velit denuo esse quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse. Licet enim esse quid denuo et nihilominus vacare; nec potest autem dici vacare, si non sit. At enim si sit, poterit et non vacare; nihil enim apud deum vacabit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable