LOGOI

Passage

Tertullian, De Carnis Resurrectione 61

lat tertullian stoa026 opp lat1

Sed accepisti, homo, os ad vorandum atque potandum: cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes? cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus antistes? Denique Adam ante nomina animalibus enuntiavit quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetavit quam voravit. Sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non potius ad pulsus linguae temperandos, ad vocis articulos offensione signandos? denique et edentulos esse audi, et vide ut honori oris et organum dentium quaeras. Forata sunt inferna in viro et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis defluxura colentur? Est adhuc feminis intus quo semina congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior sexus discutere non sufficit? Dicenda enim et haec, quatenus quae volunt et qualiter volunt et quorum volunt officia membrorum ludibriose de industria suffundendae ressurrectionis oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis tunc vacaturas, cibi, famem, et potus, sitim, et concubitus, genituram, et operationis, victum. Sublata enim morte neque victus fulcimenta ad praesidia vitae neque generis supparatura gravis erit membris. Ceterum et hodie vacare intestinis et pudendis licebit. Quadraginta diebus Moyses et Helias ieiunio functi solo deo alebantur. Iam tunc enim dedicabatur, Non in pane vivit homo, sed in dei verbo. Ecce virtutis futurae liniamenta. Nos quoque, ut possumus, os cibo excusamus, etiam sexum a congressione subducimus. Quot spadones voluntarii? quot virgines Christo maritatae? quot steriles utriusque naturae infructuosis genitalibus structi? Nam si et hic iam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est, proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus quae iam hic non desiderare consuevimus.

Provenance