Passage
Tertullian, De Carnis Resurrectione 63
lat tertullian stoa026 opp lat1
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra. In deposito est ubicunque apud deum per fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum, qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum et spiritui carnem. Utrumque iam in semetipso foederavit, sponsam sponso et sponsum sponsae comparavit. Nam et si animam quis contenderit sponsam, vel dotis nomine sequetur animam caro. Non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur a sponso. Habet instrumentum, habet cultum, habet mancipium suum carnem; ut collactanea comitabitur. Sed caro est sponsa, quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem pacta est. Huius interitum quem putas, secessum scias esse. Non sola anima seponitur. Habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis; cum in haec dissolvi videtur, velut in vasa transfunditur. Si etiam ipsa vasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem terram, quasi per ambages resorbetur, ut rursus ex illa repraesentetur Adam auditurus a domino, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, vere tunc compos mali, quod evasit, et boni, quod invasit. Quid, anima, invides carni? Nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas; nemo magis frater tuus, quae tecum etiam in deo nascitur. Tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si forte, deliquit. Sed nihil mirum, si odisti, cuius auctorem quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus est, vel stilo vel interpretaione corrumpens, arcana etiam apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. At enim deus omnipotens adversus haec incredulitatis et perversitatis ingenia providentissima gratia sua effundens in novissimis diebus de suo spiritu in omnem carnem, in servos suos et ancillas, et fidem laborantem resurrectionis carnalis animavit et pristina instrumenta manifestis verborum et sensuum luminibus ab omni ambiguitatis obscuritate purgavit. Nam quia haereses esse oportuerat, ut probabiles quique manifestentur, hae autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis videntur subministrasse, et ipsas quidem iisdem litteris revincibiles. Sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, immo et veteres eorum cespites vellerent, idcirco iam omnes retro ambiguitates et quas volunt parabolas aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit per novam prophetiam de paracleto inundantem. Cuius si hauseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum, resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable