LOGOI

Passage

Tertullian, De Spectaculis 11.1

lat tertullian stoa027 perseus lat2

Origo istis de ludorum propinquitate est. Inde et ipsi sacri vel funebres instituti aut deis nationum aut mortuis fiunt. Perinde tituli: Olympia Iovi, quae sunt Romae Capitolina, item Herculi Nemea, Neptuno Isthmia, ceteri mortuorum varii agones. Quid ergo mirum, si vel apparatus agonum idololatria conspurcat de coronis profanis, de sacerdotalibus praesidibus, de collegiariis ministris, de ipso postremo boum sanguine? Ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit. Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable