Passage
Tertullian, De Virginibus Velandis 12
lat tertullian stoa029 opp lat1
Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus habenti tegumen intrinsecus. Tegantur etiam superiora cuius inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas? Propone utramque, immutare compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu: facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit. Quid? quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem. lavacro macerant, formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus iactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar? Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem, sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable