Passage
Tertullian, De Virginibus Velandis 14
lat tertullian stoa029 opp lat1
Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est, Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus? Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat deo sive commendat? Confessus est igitur gloriam esse in causa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque, dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit. Aliquando et ipse dens venter earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt. Prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non labent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant quantum honoris habuerunt. Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite, et tunc iam alieno ambulat habitu. Consciae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire. Sed aemulator deus et dominus, qui dixit, Nihil occultum quod non revelabitur, plerasque etiam in conspectum deducit. Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit quae timet fieri, quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros iuverit debellatos aliquamdiu a matribus. Facillime semper concipiunt et felicissime pariunt huiusmodi virgines, et quidem simillimos patribus. Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica. Patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.