Passage
Tertullian, De Virginibus Velandis 17
lat tertullian stoa029 opp lat1
Sed et vos admonemus, alterius pudicitiae mulieres, quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exolescatis, ne quidem in momento horae, ut, quia reicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae neque nudae incedentes. Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice linteolis, credo ne caput premant, nec ad aures usque demissis, cerebro tenus operiuntur. Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier est. Limites et fines eius eo usque porriguntur unde incipit vestis. Quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur. Ipsae enim sunt quas subiectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet. Velamen iugum illarum est. Iudicabunt vos Arabiae feminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint dimidiam frui lucem quam totam faciem prostituere. Mavult femina videre quam videri. Quas propterea infelicissimas ait Romana quaedam regina quod adamare magis quam adamari possint; cum sint vel ex alterius infelicitatis et quidem frequentioris immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare feminae possint. Et ethnicae quidem disciplinae meracior et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis dominus etiam revelationibus velaminis spatia metatus est. Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices, quasi applauderet, verberans, Elegantes, inquit, cervices et merito nudae! bonum est usque ad lumbos a capite reveleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae quae inter psalmos vel in quacunque dei mentione retectae perseverant, moraturae etiam in oratione ipsa facillime fimbriam aut villum aut quodlibet filum cerebro superponunt et tectas se opinantur? Tanti caput suum mentiuntur . Aliae, quibus plane maior est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cetera altegradia. Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua maior est capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus quam utile est tectae. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem dei mentionem, qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite feminarum. Haec cum bona pace legentibus, utilitatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a domino nostro Iesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est.