LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 1

lat tertullian stoa030 opp lat1

Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot venena quot genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium violentiae gestus de cauda nocere, quae cauda erit quodcumque de postumo corporis propagatur et verberat. Proinde scorpii series illa nodorum venenata intrinsecus venula subtilis arcuato impetu insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit. Unde et bellicam machinam retractu tela vegetantem de scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate in vulnus et virus, qua figit, effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saevitia velificat. In remediis naturalia plurimum; aliquid et magia circumfigat; medicina cum ferro et poculo occurrit. Nam et praebibunt quidam festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia, signandi statim et adiurandi et unguendi hestia calcem. Hoc denique modo etiam ethnicis saepe subvenimus, donati a deo ea potestate quam apostolus dedicavit cum morsum viperae sprevit. Quid ergo promittit stilus iste, si fides de suo tuta est? Ut et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et genus varium, et uno modo armantur, et certo tempore subornantur, nec alio quam ardoris. Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes tum infirmos, plerosque vero in ventum et si placuerit Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxavit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem martyrum coronavit. Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant aut quasi in vacuum flagellant: Haeccine pati homines innocentes? Ut putes fratrem aut de melioribus ethnioum. Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt: Perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima fixura. Exinde iam caedunt. Sed nesciunt simplices animae, quid quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed vanitas, immo dementia pro deo mori, ut qui me salvum faciat. Si is occidit, qui salvum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est, ne occideremur. Si vicem repetit, num et ille salutem de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam mavult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? Haec et si qua alia adinventa haereticorum venenorum quem non vel in scrupulum figant, si non in exitium vel in bilem, si non in mortem? At tu, si fides vigilat, ibidem scorpio pro solea anathema inlidito et relinquito in suo sopore morientem. Ceterum, si plagam satiaverit, intimat virus, et properat in viscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit. Iam et ipsa mens sibi, quo vomat, quaerit, atque ita semel infirmitas, qua percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim vel in saeculum exspirat. Et nunc praesentia rerum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probaverunt, alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere esuriunt. Nes ipsi ut leperes, destinata venatio, de longinquo obsidemur, et haeretici ex more grassantur. Itaque tempus admonuit adversus nostrates bestiolas nostram mederi theriacam stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si eloquia domini dulcia super mella et favos, inde pigmenta sunt. Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras convertunt! Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem interpretantes tam dulce in amarum quam lucem in tenebras reformant, atque ita miserrimam hanc vitam illi beatissimae praevertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro luce supponunt.

Provenance