LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 10

lat tertullian stoa030 opp lat1

Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae nec per hunc commeatum vitae nec apud homines huius communis naturae confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis et in vita ista et sub humanis potestatibus experiundarum? Nimirum cum animae de corporibus excesserint et per singula tabulata caelorum de recepto dispici coeperint et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines, Teletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini. Nostrates enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen et locustas deputavit, etiam irrationalibus iumentis adaequavit. Plane, ita scriptum. Non tamen idcirco aliud hominis genus intellegendum praeter nos, quod, quia constat esse, comparatione potuit induere salva et proprietate generis et singularitate. Neque enim si vita vitiata est, ut despectui iudicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine eius deputaretur. Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit Christus homines quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? Et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. Vide, an servaverit genus a quibus et testimonium sui expectet et in quos iustitiae vicem mandat. Illos autem caelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea et Cephea et Erigonam et Ariadnam inter sidera delineabit. Quis autem prohibuit dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit, ut ita esset positum: Qui in me confessus fuerit coram hominibus in caelis, et ego in illo confitebor coram patre meo, qui in caelis est? Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluisset, si caelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae, ne ipso quidem adhuc tunc in caelis homine conspecto. Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus illic prober, quo non nisi iam probatus inponerer, illic de praecepto examinarer, quo nisi admittendus pervenire non possem? Christiano caelum ante patet quam via; quia nulla via in caelum, nisi cui patet caelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates ianitrices adfirmas iuxta Romanam superstitionem. Carnum quendam et Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates? Si umquam legisti apud David, Auferte portas, principes, vestras, et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae, si item audisti apud Amos, Qui ascensum suum aedificat in caelos, et profusionem suam fundat in terras, scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis domini et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dinosci habeant illic, sed agnosci, nec interrogari, sed admitti. Nam etsi adhuc clausum putas caelum, memento claves eius hic dominum Petro et per eum ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum. Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero huius praecepti desertione, honeste in caelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui, sustinebo maiores potestates, qui minoribus cessi, merebor denique admitti, iam exclusus. Suppetit adhuc dicere: Si in caelestibus confitendum, et hic negandum est. Nam ubi alterum, ibi utrumque. Aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in caelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve materia est. Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem Christianae concussionis in superna transferre, et inprimis ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad patris dexteram praesidet Christus? Illic constitues et synagogas Iudaeorum, fontes persecutionum, apud quas apostoli flagella perpessi sunt, et pupulos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant: Usque quo genus tertium? Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debetis, per quos traditio disposita est; item reges et praesides et armatas potestates, apud quas causa pugnanda est. Erit certe etiam carcer in caelo, carens sole aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et eculeus axis ipse qui torquet. Tum si lapidandus Christianus, grandines aderunt, si urendus, fulmina prae manu sunt, si trucidandus, Orionis armati munus operabitur, si bestiis finiendus, ursas septentrio emittet, zodiacus tauros et leones. Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone et finis in caelis et passio, et occisio et prima confessio? Et ubi caro omnibus istis necessaria? ubi corpus, quod solum ab hominibus habet occidi? Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem eius causae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit. Siquidem confessio a persecutione deducitur et persecutio in confessione finitur, nec possunt non una sequi quae et aditum et exitum, id est initium finemque disponunt. Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit. Igitur si cetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec cetera hic. Enimvero non alibi cetera, itaque nec confessio in caelo. Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis caelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe et ab ista dispositione diversum, quae scripturis notatur. Et possimus dicere: Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen salvus sit suae fidei, ita credendum sit, sicut et scribitur, ita intellegendum sit, sicuti auditur. Hic omnem ordinem sustineo, ipso domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subiungit? Ne putaveritis venisse me, uti pacem mittam in terra, sed machaeram, certe in terram. Veni enim dividere hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et socrum adversus nurum suam, et inimici hominis domestici sui. Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgant filii in parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, iste sit salvus. Adeo totus hic ordo dominicae machaerae non in caelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.

Provenance