LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 11

lat tertullian stoa030 opp lat1

Eadem igitur forma cetera quoque ad martyrii statum pertinere defendimus. Qui pluris, inquit, fecerit etiam animam suam quam me, non est me dignus, id est qui maluerit vivere me negando quam mori confitendo, et, Qui animam suam invenerit, perdet illam, qui vero perdiderit mei causa, inveniet illam. Proinde enim invenit eam qui negat lucri faciendo vitam. sed perdet in gehennam qui se putat negando lucri facere eam. Perdet autem eam ad praesens qui confessus occiditur, sed et inventurus eam in vitam aeternam. tuam! dicunt, et, Noli animam tuam perdere! Quomodo loqueretur Christus, nisi quomodo tractaretur Christianus? Sed cum prohibet meditari responsionem ad tribunal, famulos suos instruit, spiritum sanctum responsurum repromittit, et cum in carcerem fratrem vult visitari, confessuris imperat curam, et cum deum vindictam facturum electorum suorum affirmat, passiones consolatur illorum, etiam in parabola sermonis post cespitem arefacti in persecutionum figurat ardorem. Haec si non ita accipiuntur quemadmodum pronuntiantur, sine dubio praeter quam sonant sapiunt, et aliud in vocibus erit, aliud in sensibus, ut allegoriae, ut parabolae, ut aenigmata. Quemcunque igitur conceperint ventum argumentationis scorpii isti, quoeunque se acumine inpegerint, una iam linea est, ad ipsas res provocabuntur, an secundum scripturas transigantur. Siquidem tunc aliud significabitur in scripturis, si non id ipsum reperiatur in rebus. Quod enim scriptum est, hoc evenire oportebit. Porro tunc eveniet quod est scriptum, si non aliud eveniet. Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus nominis causa, quomodo scriptum est, et tradimur etiam a proximis, quomodo scriptum est, et perducimur ad potestates, et interrogamur, et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo scriptum est. Sic do- minus edixit. Si aliter edixit haec, cur non aliter eveniunt quam edixit, id est quemadmodum edixit? Atquin non aliter eveniunt quam edixit; ergo sicut eveniunt, ita edixit, et sicut edixit, ita eveniunt. Nam nec licuisset aliter evenire quam edixit, nec ipse aliter edixisset quam evenire voluisset. Ita non aliud significabunt scripturae istae quam in rebus recognoscimus, aut, si nondum aguntur illa quae praedicantur, quomodo aguntur quae praedicata non sunt? Non sunt enim haec praedicata quae aguntur, si alia sunt quae praedicantur, et non haec quae aguntur. At nunc quia ipsa sunt in rebus quae in vocibus aliter dicta creduntur, quid fieret, si aliter facta invenirentur? Sed haec erit perversitas fidei, probata non credere, non probata praesumere. Cui perversitati illud quoque opponam, ut, si haec quae sic aguntur quemadmodum scripta sunt, non erunt ipsa quae praedicantur, illa quoque non debeant sic agi quemadmodum scripta sunt, ne et ipsa horum exemplo periclitentur excludi, siquidem aliud in vocibus, aliud in rebus est, et relinquitur nec praedicata videri, cum evenerint, si aliter praedicantur, quam evenire habent. Et quomodo credentur quae non erunt praedicata quomodo eveniunt? Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo ea quae nec praedicata sunt credunt.

Provenance