LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 12

lat tertullian stoa030 opp lat1

Quis nunc medullam scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? quos et sibi discipulos dominus adoptavit omnia utique edocendos, et nobis magistros ordinavit omnia utique docturos. Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae revelavit, Petro, Iohanni, Iacobo et postea Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An et illi aliter, quam sentiunt, scribunt, fallaciae magistri, non veri- tatis? Petrus quidem ad Ponticos, Quanta enim, inquit, gloria, si non ut delinquentes puniamini sustinetis? Haec enim gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, uti adsequamini vestigia ipsius. Et rursus: Dilecti, ne epavescatis ustionem, quae agitur in vobis in temptationem, quasi novum accidat vobis. Etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quod gloria et dei spiritus requiescit in vobis, dum ne quis vestrum patiatur ut homicida aut fur aut maleficus aut alieni speculator, si autem ut Christianus, ne erubescat, glorificet autem dominum in nomine isto. Iohannes vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur, negans timorem esse in dilectione. Perfecta enim dilectio foras abicit timorem, quoniam timor poenam habet, et qui timet, non est perfectus in dilectione. Quem timorem intellegi praestet, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam adfirmat, nisi fugatricem timoris et animatricem confessionis? Qua poena timorem puniat, nisi quam negator relaturus est cum corpore et anima occidendus in gehennam? Quodis pro fratribus, quanto magis pro domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua instructus haec suadere? Mandaverat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum: Ecce diabolus ex numero tuo coniciet in carcerem, ut temptemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi vitae coronam. Item ad Pergamenorum de Antipa, fidelissimo martyre, interfecto in habitatione satanae. Item ad Philadelphenorum, quod a temptatione ultima liberaretur, qui domini nomen non negarat. Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae et mortis veniam secundae, nunc latens manna cum calculo candido et nomine ignoto, nunc ferreae virgae potestatem et stellae matutinae claritatem, nunc albam vestiri nec deleri de libro vitae et columnam fieri in dei templo in nomine dei si domini et Hierusalem caelestis inscriptam, nunc residere cum domino in throno eius, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur. Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae, quorum et sanguis. Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt et fiducia ultionis patientiam pascunt et indutae stolis candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illorum gloriae impleant. Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis victoriae insignes revelantur, scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris, Hi sunt, ait, qui veniunt ex illa pressura magna et laverunt vestimentum suum et candidaverunt ipsum in sanguine agni. Vestitus enim animae caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur. Quia et Esaias ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit. Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas eius martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos, immo ante omnes, timidi. Timidis autem, inquit, dehinc ceteris particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor, in epistola eius quem dilectio foras abicit, habet poenam.

Provenance