LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 13

lat tertullian stoa030 opp lat1

Paulus vero apostolus de persecutore, qui primus ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stilo mutans et convertens machaeram in aratrum, lupus rapax Benianim, dehinc ipse adferens escam secundum Iacob, qualiter martyria iam et sibi optabilia commendat! cum de Thessalonicensibus gaudens, Uti, inquit, gloriemur in vobis in ecclesiis dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen iusti iudicii dei, ut digni habeamini regno eius, pro quo et patimini. Sicut et ad Romanos: Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris, certi, quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Et rursus: Quodsi filii et haeredes, haeredes quidem dei, cohaeredes vero Christi; siquidem compatiamur, uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones huius temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur. Et ideo postmodum, Quis, inquit, separabit nos a dilectione Christi? pressura, an angustia, an famis, an nuditas, an periculum, an machaera? secundum quod scriptum est: Tua causa mortificamur tota die; deputati sumus ut pecora iugulationis, sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit. Persuasum enim habemus, quod neque mors neque vita neque virtus neque sublimitas neque profundum neque alia condicio poterit nos a dilectione dei separare, quae est in Christo Iesu domino nostro. Sed et Corinthiis passiones suas enumerans patiendum utique praefinivit: In laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius, a Indaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua. Quae si magis incommoda quam martyria videbuntur, tamen rursus, Propter quod, inquit, boni duco in infirmitalibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Etiam in superioribus: Qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur, et indigeamus, sed non perindigeamus, quoniam persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur, qui deiciamur, sed non pereamus, semper mortificationem Christi in corpore nostro circumferentes. Sed etsi, inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet vi persecutionum, sed interior renovatur die et die, anima scilicet spe promissionum. Nam quod ad praesens temporale et leve pressurae nostrae, per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit, nobis non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia, de incommodis dicens, quae vero non videntur aeterna, de praemiis spondens. Thessalonicensibus vero de vinculis scribens utique beatos affirmavit quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati. Eundem, inquit, agonem habentes quem in me et vidistis et nunc auditis. Nam etsi libor super sacrificium, gaudeo et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete mihi. Vides, quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo adquirit sollemnitatem. Ut proximus denique voti sui factus est, qualiter de prospectu eius exultans scribit Timotheo: Ego enim iam libor, et tempus diiunctionis instat; agonem bonum decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona, quam mihi dominus illa die reddet, scilicet passionis. Satis et ipse supra allocutus: Fidelis sermo. Si enim commortui sumus Christo, et convivemus, si sufferimus, et conregnabimus, si negaverimus, et ille nos negabit: si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest. Ne ergo confundaris martyrium domini nostri, neque me vinctum eius; quia praedixerat: Non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur. Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?

Provenance