Passage
Tertullian, De Scorpiace 14
lat tertullian stoa030 opp lat1
Plane monet Romanos omnibus potestatibus subici, quia non sit potestas nisi a deo, et quia non sine causa gladium gestet, et quia ministerium sit dei, sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit. Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timores boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem, fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministerium est tibi in bonum. Si vero malum facias, time. Ita non in occasione frustrandi martyrii iubet te subici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adiutricum tributarum iustitiae, quasi ministrarum divini iudicii hic etiam de nocentibus praeiudicantis. Dehinc et exequitur, quomodo velit te subici potestatibus, reddere iubens cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal, id est quae sunt Caesaris Caesari, et quae dei deo; solius autem dei homo. Condixerat scilicet Petrus regem quidem honorandum, ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur cum deo, non comparabuntur. Ceterum super deum diligere nec animam licebit.