Passage
Tertullian, De Scorpiace 15
lat tertullian stoa030 opp lat1
Nunc ergo et apostolorum litterae nobiles. Et nos usquequaque simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes? Credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus. Quae tamen passos apostolos scimus, manifesta doctrina est. Hanc intellego solam Acta decurrens, nihil quaero. Carceres illic et vincula et flagella et saxa et gladii et impetus Iudaeorum et coetus nationum et tribunorum elogia et regum auditoria et proconsulum tribunalia et Caesaris nomen interpretem non habent. Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Iacobus immolatur, quod Paulas distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Hierusalem. Vitas Caesarum. legimus: orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum eruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. Haec ubicumque iam legero, pati disco; nec mea interest, quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus apostolorum, nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent quod non prius patiendum esse scissent. Cum vincula Paulo Agabus gestu quoue prophetasset, discipuli flentes et orantes, ne se Hierosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim quod semper docuerat animatus, Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum? At ego non modo vincula Hierosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita cessrunt dicendo: Fiat voluntas domini; fidentes scilicet passiones ad voluntatem dei pertinere. Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere temptaverant, ut apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes. Quodsi iam tunc Prodicus aut Valentinus adsisteret suggerens non in terris esse confitendum apud homines, minus vero, ne deus humanum sanguinem sitiat nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat, statim audisset a servo dei quod audierat diabolus a domino: Recede satana, scandalum mihi es. Scriptum est Dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies. Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post venena ista suffudit, nulli infirmorum facile nec sic nocitura, si qui hanc nostram ex fide praebiberit vel etiam superbiberit potionem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable