LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 2

lat tertullian stoa030 opp lat1

Sed nondum de bono martyri, nisi de debito primum, nec ante de utilitate eius, quam de necessitate discendum. Auctoritas divina praecedit, an tale quid voluerit atque mandaverit deus, ut qui negant bonum non suadeantur accommodum, nisi cum subacti fuerint. Ad officium haereticos compelli non illici dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda. Et utique satis optimum praeiudicabitur quod probabitur a deo constitutum atque praeceptum. Sustineant evangelia paulisper, dum radicem eorum exprimo legem, dum inde elicio dei voluntatem unde et ipsum recognosco: Ego sum, inquit, deus deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti. Non erunt tibi dii alii praeter me. Non facies tibi simulacrum eorum quae in caelo et quae in terra deorsum et quae in mari infra terram. Non adorabis ea, neque famulaberis eis. Ego enim dominus deus tuus. Item in eadem Exodo: Ipsi vidistis, quod de caelo locutus ad vos sim. Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis. Secundum haec et in Deuteronomio: Audi Israël, dominus deus tuus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et totis viribus tuis et ex tota anima tua. Et rursus: Nec obliviscaris domini dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti ex domo servitutis. Dominum deum tuum timebis, et illi famulaberis soli, et illi adglutinaberis, et in nomine eius deierabis. Non ibitis post deos alienos et deos nationum, quae circum vos, quia et deus aemulator dominus deus tuus in te, et ne iratus indignetur et exterminet te a facie terrae. Sed et proponens benedictiones et maledictiones: Benedictiones, inquit, si audieritis praecepta domini dei vestri, quaecunque ego praecipio vobis hodie, et non erraveritis de via quam mandavi vobis, ut abeuntes serviatis deis aliis, quos non scitis. De quibus omnifariam extirpandis: Perditione perdetis omnia loca, in quibus servierunt nationes deis suis, quas vos possidebitis hereditate, super montes et colles et sub arbores densas, quasque effodietis aras eorum, evertetis et comminuetis staticula eorum, et excidetis lucos eorum, et sculptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo. Adhuc ingerit, cum introissent terram promissionis et exterminassent nationes eius: Cave tibi, ne sequaris eas, posteaquam exterminatae fuerint a facie tua, ne requisieris deos illarum dicens, Quemadmodum faciunt nationes deis suis, ut et ego ita faciam. Sed et, Si ipse prophetes, inquit, exsurrexerit in te aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et venerit, et dixerit, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scitis, ne audiatis sermonem prophetae aut somniatoris illius, quia temptat vos dominus deus vester, an ex toto corde vestro et ex tota anima vestra timeatis deum. Post dominum deum vestrum abibitis, et hunc timebitis, et praecepta eius custodietis, et vocem eius audietis, et illi servietis, et illi adiciemini. Prophetes autem vel somniator ille morietur; locutus est enim ad seducendum te a domino deo tuo. Sed et alio capitulo: Si autem rogaverit te frater tuus ex patre vel matre, aut filius tuus, aut filia tua, aut mulier quae in gremio tuo est, aut amicus qui animae tuae par est, clam dicens, Eamus et serviamus diis aliis, quos non scis, nec patres tui, ex deis nationum, quae circum te proxime aut longe, ne velis ire cum illo, et ne audieris eum. Non parcet oculus tuus super eum, nec desiderabis nec salvabis eum; annuntians annuntiabis de eo. Manus tuae erunt in eum in primis ad occidendum, et manus populi tui in novissimis, et lapidabitis illum, et morietur, quoniam quaesivit avertere te a domino deo tuo. Subicit etiam de civitatibus, si quam ex his constitisset suasu iniquorum hominum transisse ad deos alios, ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa eius, et colligerentur omnia spolia eius in omnes exitus eius, et igni cremarentur in omnibus viis suis, et cum omni populo in conspectu domini dei, et non erit habitabilis, inquit, in aeternum, non reaedificabitur amplius, nec adhaerebit quicquam manibus tuis ex devotamento eius, uti avertatur dominus ab indignatione irae suae. Maledictionum quoque ordinem ab idolorum execratione commisit: Maledictus homo qui fecerit sculptile aut fusile aspernamentum, opus manuum artificis, et collocaverit illud in abscondito. In Levitico vero: Ne sequimini, inquit, idola, et deos fusiles non facietis vobis. Ego dominus deus vester. Et alibi: Filii Israël famuli pueri mei. Hi sunt quos eduxi de terra Aegypti. Ego dominus deus vester. Non facietis vobis manu facta nec sculptile staticulum statuetis vobis. Nec lapidem scopum ponetis in terra vestra. Ego dominus deus vester. Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a domino, utique pertinentia quoscumque dominus deus Israëlis perinde de Aegypto superstitiossimi saeculi et de domo humanae servitutis eduxerit. Sed et deinceps omne os prophetarum eiusdem dei vocibus sonat, eandem legem suam eorundem praeceptorum instauratione cumulantis, nec aliud primum tam principaliter denuntiantis, quam ab omni factura atque cultura idolorum cavere; ut per David: Dii nationum argentum et aurum, oculos habent nec vident, aures habent nec audiunt, nares habent nec odorantur, os, nec loquuntur, manus, nec contrectant, pedes, nec ingrediuntur. Similes erunt illis qui ea faciunt et qui fidunt in illis.

Provenance