Passage
Tertullian, De Scorpiace 3
lat tertullian stoa030 opp lat1
Nec putem disceptandum, an digne deus prohibeat nomen et honorem suum mendacio addici, an digne quos ab errore superstionis avulserit rursus in Aegyptum regredi nolit, an digne a se non patiatur absistere quos sibi adlegit. Ita nec illud expectabit retractari nobis, an observari voluerit disciplinam quam voluit instituere, et an merito ulciscatur desertam quam voluit observatam, quando frustra instituisset, si observari eam noluisset, et frustra observari voluisset, si vindicare noluisset. Sequitur enim, ut has definitiones dei adversus superstitiones tam evictas quam etiam vindicatas probem, quoniam ex his tota martyriorum ratio constabit. Aberat apud deum in monte Moyses, cum populus tam necessariam absentiam eius impatiens deos sibi producere quaerit quos potius ipse perdiderit. Urgetur Aaron, et iubet inaures feminarum suarum in ignem conferri. Amissuri enim erant in iudicium sibi vera ornamenta aurium, dei voces. Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet, inter cetera animalia bovis etiam cuiusdam consecratricem. Itaque tria milia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt. In Arithmis cum divertisset Israël apud Sethim, abeunt libidinatum ad filias Moab, invitantur ad idola, ut et spiritu fornicarentur, edunt denique de pollutis eorum, dehinc et adorant deos gentis et Beelphegor initiantur. Ob hanc quoque idololatriam moechiae sororem viginti tria milia domesticis obtrumcata gladiis divinae irae litaverunt. Defuncto Iesu Nave derelinquunt deum patrum suorum et serviunt idolis Baalim et Astartis, et iratus dominus tradidit eos in manibus diripientium, et diripiebantur ab illis et venumdabantur inimicis, nec poterant omnino subsistere a facie inimicorum suorum. Quocunque processerant, manus erat super illos in mala, et compressati sunt valde. Post quae instituit super illos deus Critas, quos Censores intellegimus. Sed nec istis obaudire perseveraverunt. Ut quis Critarum obierat, illi ad delinquendum supra quam patres eorum, abeundo post deos aliorum et serviendo et adorando eos. Itaque dominus iratus. Quoniam quidem, ait, transgressi sunt gens ista pactum meum, quod disposui patribus eorum, et non audierunt vocem meam, et ego non advertam ad auferendum virum a facie eorum ex nationibus, quas reliquit decedens Iesus. Atque ita per omnes paene annales Critarum et deinceps Regum reservatis gentium circumcolarum viribus bello et captivitate et iugo Alloghylorum iram dispensavit Israël, quotienscumque ab illo maxime in idololatrian exorbitaverunt.