LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 4

lat tertullian stoa030 opp lat1

Hanc igitur si a primordio constal et prohibitam, de tot tantisque praeceptis, et numquam inpune commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen deputari apud deum, quam huiusmodi transgressionem, ultro intellegere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem iam tunc martyriis patrocinatam non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatrian. Aliter enim martyria non evenirent. Et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat. Nunc enim de dei voluntate conpungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium deum insinuet, cuius haec non sit voluntas, aut nostrum nihilominus destruat, cuius talis sit voluntas, aut omnino neget voluntatem dei, si ipsum negare non poterit. Nos autem de deo alibi dimicantes et de reliquo corpore haereticae cuiusque doctrinae nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius dei quan(??) Israëlis eam defendentes voluntatem quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex iudiciis punitae idololatriae. Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praecepti praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum, vim scilicet, quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria. Et utique qui inponit praeceptum, extorquet obsequium. Non potuit ergo noluisse ea evenire per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi, ne quem alium deum dicam, ne vel dicendo, non minus lingua quam manu, deum fingam neque alium adorem aut quo modo venere, praeter unicum illum, qui ita mandat, quem et iubeor timere, ne ab eo deserar, et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar. Huic sacramento militans ab hostibus provocor. Par sum illis, si illis manus dedero. Hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor. occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable