Passage
Tertullian, De Scorpiace 5
lat tertullian stoa030 opp lat1
Habes igitur dei mei voluntatem. Occursum est huic plagae. In alium ictum consideremus de voluntatis qualitate. Longum est, ut deum meum bonum ostendam, quod iam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi. Malum enim deum quis praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut deum negare debebit quem malum existimarit, aut bonum quem deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas eius qui nisi bonus non erit deus. Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas quam deus voluit, martyrii dico, quia bonum non nisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eundem deum a quo prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium. Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negem esse aemulationem tam malorum inter se quam et bonorum, sed alia condicio est huius tituli. Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat quis non bonum pronuntiabit? Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii quam mortis et vitae? In tantum vita martyrio deputabitur, quantum morti idololatria. Vitam qui malum dixerit, habet mortem, quam bonum dicat. Est et haec perversitas hominum salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaeque medicamina devitare, aut mori denique citius quam curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures qui refugiunt, plures stulti, plures timidi et male verecundi. Et est plane quasi saevitia medicinae de scalpello deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari et inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores utiles affert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia necessario contristat, adhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille et gemens et mugiens inter manus medici postmodum easdem mercede cumulabit et artifices optimas praedicabit et saevas iam negabit. Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem. Licebit et deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare. Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medellarum adversus qualitates querellarum, cum quasi de perverso auxiliatur per ea subveniens per quae laboratur. Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat. Deum vero et quidem zeloten culpandum existimabis, si voluit certasse cum causa et iniuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo iuvare, animam eripiendo servare. Perversitas, quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est. Ita deo de momentaeis aeterna medicante magnifica bono tuo deum tuum; incidisti in manus eius, sed feliciter incidisti. Incidit et ille in aegritudines tuas. Homo semper prior negotium medico facit, denique sibimet ipse periculum mortis attraxit. Acceperat a domino suo ut a medico satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus inportunam interim noverat. Audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit. Edit inlicitum et transgressione saturatus in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire qui voluit. Sed dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes. Ita, et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit. Quid gravatur nunc pati homo ex remedio quod non est tunc gravatus pati ex vitio? Displicet occidi in salutem cui non displicuit occidi in perditionem? Nauseabit ad antidotum qui hiavit ad venenum?