LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 6

lat tertullian stoa030 opp lat1

Sed si certaminis nomine deus nobis martyria proposuisset, per quae cum adversario experiremur, ut, a quo libenter homo elisus est, eum iam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis quam acerbitas dei praeest. Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem iam et inculcatorem eius voluit efficere per virtutem, ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam, ut, qui gaudebamus liberati, exultemus etiam coronati. Agonas istos, contentionsa sollemnia et superstitiosa certamina Graecorum et religienum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret iam et Africae liquuit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant donatam Pythice agone post stadii senectutem. Ita ab aevo dignissimum creditum est studiorum experimentum committere artes, corporum et vocum praesentia exprimere, praemio indice, spectaculo iudice, sententia voluptate. Qua nuda sunt proelia, non nulla sunt vulnera; pugni quassant, calces arietant, caestus dilaniant, flagella dilacerant. Nemo tamen agonis praesidem suggillans erit, quod homines violentiae obiectat. Iniurianrum actiones extra stadium. Sed, quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur, intendet, coronas scilicet et gloriam et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas et, qualem potest praestare saeculum, de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult; corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam iniuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia submovere? Nimirum praescribis deo, quibus temporibus aut modis aut locis de familia sua iudicet, quasi non et praeiudicare iudici congruat. Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed proprii profectus, nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? Aut quomodo multae mansiones apud patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella ab stella distabit in gloria, nisi pro diversitate radiorum? Porro et si fidei propterea congruebat sublimitati et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte. Sed respice compensationem, cum caro et anima dependitur — quibus in homine nihil carius est, alterum manus dei, alterum flatus, — ipsa dependi in profectu quorum est profectus, ipsa erogarit quae lucri fiant, eadem pretia quae et merces. Prospexerat et alias deus inbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus et humeris essent reportandi. Posuit igitur secunda solatia et extrema praesidia, dimicationem martyrii et lavacrum sanguinis exinde securum. De cuius felicitate David: Beati quorum dimissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputaverit deus delictum. Proprie enim martyribus nihil iam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur. Sic dilectio operit multitudinem peccatorum, quae deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua, quam pro deo ponit, hominem martyrem excudit. Hac tu remedia, consilia, iudicia, spectacula etiam dei atrocitatem vocabis? Sanguinem hominis deus concupiscit? Et tamen ausim dicere, si et homo regnum dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio invidiosa est in qua aut gratiae aut iniuriae communis est ratio.

Provenance