Passage
Tertullian, De Scorpiace 8
lat tertullian stoa030 opp lat1
Unum igitur gradum insistimus et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit David, non, opinor, ista communis et omnium debitum (atquin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis), sed illa quae in ipso aditur ex tetimonio religionis et proelio confessionis pro iustitia et sacramento. Sicut Esaias, Videte, inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo animadvertit; a facie enim iniustitiae perit iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim iustitia vim patitur. Statim ut coli deus coepit, invidiam religio sortita est. Qui deo placuerat, oceiditur, et quidem a fratre. Quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata insectata est, denique non modo iustorum, verum etiam et prophetarum. David exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur, Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis et prophetarum, nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et iam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret, moriendum scilicet adversus idololatrian. Meminerant enim et Hieremiae scribentis ad eos, quibus illa captivitas imminebat: Et nunc vide- bitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super humeros ostentantes nationibus timorem. Cavete igitur, ne et vos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo vestro: Te domine adorare debemus. Itaque dixerunt a deo concepta fiducia, quando vigore animi condicionales minas regis excutiunt: Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti, adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius mentiti viderentur. Nam et Danielem, nullius praeter dei supplicem et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna praesumptio de deo falli debuisset. Ceterum pati oportebat omnem dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatrian provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius, quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable