LOGOI

Passage

Tertullian, De Scorpiace 9

lat tertullian stoa030 opp lat1

Superest, ne antiquitas suum forte habuerit sacramentum, novitatem Christianam recensere, quasi et de deo aliam ac proinde disciplina quoque aemulam, cuius sophia filios suos iugulare non norit. Plane, alia in Christo et divinitas et voluntas et schola. Martyria aut nulla in totum aut aliter intellegenda mandarit qui neminem ad huiusmodi discrimen hortetur, qui pro eo passis nihil repromittat, quia pati eos nolit, et ideo praeceptorum principia deducens, Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur ob iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum? Hoc quidem absolute ad omnes; dehinc proprie ad apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint et persecuti fuerint et dixerint adversus vos omnia mala propter me: Gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in caelo: sic enim faciebant et prophetis patres illorum: ut etiam prophetaret, quod et ipsi occidi haberent ad exemplum prophetarum. Quamquam et si omnem, hanc persecutionem condicionabilem in solos tunc apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce spiritus sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos et apostolici seminis frutices. Nam et sic rursus ad apostolos dirigit: Ecce ego mitto vos tamquam oves in medio luporum, et: Cavete ab hominibus; tradent enim vos in consessus et in synagogis suis flagellabunt vos, et ad praesides et ad reges perducemini mei causa, in testimonium illis et nationibus et cetera. Cum autem subicit: Tradet autem frater fratrem et pater filium in mortem, et insurgent filii in parentes et mortificabunt eos, manifeste iniquitatem istam in ceteros pronuntiavit, quam in apostolis non invenimus. Nemo enim eorum aut fratrem aut patrem passus est traditorem, quod plerique iam nostri. Dehinc ad apostolos revocat: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quanto magis nos, quos a parentibus quoque tradi oportet? Ita ipsam hanc traditionem nunc ad apostolos, nunc ad omnes disponendo eundem in universos nominis exitum effundit in quibus consederit nomen cum odii sui lege. Qui autem sustinuerit usque in finem, iste salvus fiet. Quid sustinendo, nisi persecutionem, nisi traditionem, nisi occisionem? Nec enim aliud est sustinere in finem quam pati finem. Et ideo: Non est discipulus super magistrum, statim sequitur, nec servus super dominum suum, quia cum magister et dominus ipse perpessus sit persecutionem et traditionem et occisionem, multo magis servi et discipuli eandem expendere debebunt, ne quasi superiores exempti de iniquitate videantur, quando hoc ipsum sufficere eis ad gloriam debeat, aequari passionibus domini et magistri; ad quarum tolerantiam aedificans monet non cos timendos, qui solum corpus occidant, animam autem interficere non valeant, sed illi potius metum consecrandum, qui et corpus et animam occidere et perdere possit in gehennam. Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supra dicti, homines opinor? Quis etiam animae dominator, nisi deus solus? Quis iste, nisi ignium comminator, nisi is, sine cuius voluntate nec passerum alter in terram cadit, id est nec altera ex duabus substantiis hominis, caro aut anima? quia et capillorum apud eum regestus est numerus. Nolite ergo metuere. Cum super dicit: Multis passeribus antistatis, non frustra, id est non sine emolu mento casuros in terram repromittit, si magis ab hominibus quam a deo occidi eligamus. Omnis igitur, qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor in illo coram patre meo, qui in caelis est. Et omnis, qui negaverit me coram hominibus, et ego negabo illum coram patre meo, qui in caelis est. Manifesta, ut opinor, definitio et ratio est tam confessionis quam negationis, etsi dispositio diversa est. Qui se Christianum confitetur, Christi se esse testatur, qui Christi est, in Christo sit necesse est. Si in Christo est, in Christo utique confitetur, cum se Christianum confitetur. Hoc enim non potest esse, nisi sit in Christo. Porro in Christo confitendo Christum quoque confitetur, qui sit in Christo, dum et ipse in illo est, utpote Christianus. Nam et si diem dixeris, lucis rem ostendisti, quae diem praestat, licet non dixeris lucem. Ita etsi non directo pronuntiavit, Qui me confessus fuerit, non est diversus actus quotidianae confessionis a sensu dominicae pronuntiationis. Quod enim est qui se confitetur, id est Christianum, etiam id, per quod est, confitetur, id est Christum. Proinde qui se negavit Christianum, in Christo negavit, negando se esse in Christo, dum negat se Christianum; et Christum autem in se negando, dum se in Christo negat, Christum quoque negabit. Ita et qui in Christo negaverit, Christum negabit, et qui in Christo confessus fuerit, Christum confitebitur. Suffecisset igitur etsi de confitendo tantummodo dominus pronuntiasset. Ex forma enim confessionis contrario quoque eius praeiudicaretur, id est negationi, perinde negatione negationem rependi a domino, quemadmodum confessione confessionem. Et ideo cum in forma confessionis etiam negationis condicio intellegatur, apparet ad alium modum negationis pertinere, quod de ea aliter dominus pronuntiavit, quam de confessione dicendo, Qui me negaverit, non, Qui in me. Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam, ut qui se Christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare. Sicut non olim pro! auspice cum tota fide quorundam colluctatum hoc modo horruimus. Itaque frustra erit dicere: Etsi me negavero Christianum, non negabor a Christo, non enim ipsum negavi. Ex illa enim negatione tantundem tenebitur, qua se Christianum negando Christum in se negans etiam ipsum negavit. Plus est autem quod et confusioni confusionem comminatur: Qui me confusus fuerit coram hominibus, et ego confundar eum coram patre meo, qui est in caelis. Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem; mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris quam corporis plagam.

Provenance