Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 1.8.1.p2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable