Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 1.8e.10
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.