LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 1.8e.2

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable