LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 1.8e.7

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable